Subordinadas de relativo matiz adverbial o circunstancial

            Natura sensibus adiunxit rationem qua regerentur appetitus.

 

            Appius ille Caecus dicebatur viam munivisse, non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur.

 

            Ea liberalitate utamur quae prosit amicis, noceat inimicis.

 

            Maior sum quam cui possit Fortuna nocere.

 

            Antiochus, qui animo puerili esset et regio, nihil de istius improbitate suspicatus est.

 

            O te ferreum, qui illius periculis non moveris.

 

            Socrates, qui e carcere educi posset, noluit tamen.

 

 

           Ego, qui illa numquam probavi, tamen conservanda concordiae causa arbitratus sum.

 

            Haec qui videat, nonne cogatur confiteri deos esse?

 

            Qui videret urbem, captam diceret.

 

            Subordinadas de relativo con subjuntivo por atracción modal

               Accidit ut milites qui e castris exiissent, ab hostibus caperentur.

 

Relativo coordinativo o falso relativo

            Quod ubi dux audivit, castra movit.

 

            Perutiles Xenophontis libri sunt; quos legite studiose.